- NUTU
- NUTUOracula olim non pauca a Paganorum Diis data, ut ex Diodoro Sic. l. 17. c. 50. Herodoto, Homero, aliis, observârunt Eruditi. Inter quae et Hammonis fuisse, et Curtio videtur colligi l. 4. c. 7. Boissardus tamen nonnulla eius oracula refert, tamquam voce reddita, quem adi de Divinatione. Sed et Nutu, oculis, et manibus derideri homines consuevêre: quae proin tria iungit Tertullian. de Pallio c. 4. Tales igitur habitus, qui de natura et modestia transferunt, et acie figere, et digitô destinare et Nutu tradere merito sit. Appuleius item l. 3. Nec quî laverim, quî terserim, quî domum rursum reverterim, prae rubore memini. Sic omnium oculis, Nutibus, ac denique manibus denotatus impos animi stupebam. Et l. 2. Ac tum directis digitis et detortis nutibus praesentium denotor, dum risus ebullit, inter pedes circumstantium frigidô sudoreperfluens evado. Cuiusmodi derisiones, quae oculorum et Nutuum et vultus aliquâ conformatione aut omnino digitorum manuumque gestu fiebant, aut labiorum ductu, sine ullo verbo aut dicto, Sannae appellabantur. Graece μῶκοι, de quo dixit Salmas. ad Histor. Augustae Scriptores. Vide eundem Notis ad Tertull. l. c. supra Mocosa actio. et infra, in voce Sanna. Coeterum Vitoldum Ducem Lituaniae tam fuisse terribilem suis, utad levem ipsius nutum iussi semetipsos interficerent, habet ex Aen. Sylvio Theod. Zuingerus Theatro Vitae Humanae p. 215.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.